EsoteriaA library of sacred & hidden knowledge
1656 · Themis Aurea

Themis Aurea · 1656 · Section 3 of 8

An epistle to the Fraternity of the R. C., in Latin

Viris clarissimis, sapientissimis & verè Philosophis, Fratribus q; conjunctissimis R. C. S. P. D. Theod. Verax. Theophil. Caelnatus.

CVm oculi nostri Humum & Terrena quaelibet despicientes, in Altum paulò sublati essent, aciem collectis unà radiis fixerunt, ut Coelum & Aethera sin minus penetrare, ad illa tamen sine piaculo collimare possint; etenim apud nos haud leve habebatur solatium, intueri raptiùs, & mirari […]a quae capere non licuit; & sanè Aemulatio tantùm pia erat, eò non nisi impetu ferri, quò consultiùs ire metuimus: penna nostra dum humilis sortè pulverem tutò excitasset, sed ambitioso admodum volatu ruinam vereatur, cadat tamen in aquas, at Audaciae crimen eluat; immò cadat in aquas quae solum longè supereminent; adeò ut aliqualis fuerit gloria labi, & quodam deficerimus Triumpho: sic meteora casu accensa micant & terrorem diro ineutiunt praecipitio. Verùm nos tum Pietate, tum candore vestro tanquam alis utrin q; expansis suffulti, & suprà Livorem sordidè reptantem, & supra Inscitiam inerti pondere degravantem, facile erigemus.

Quidni igitur ipso in vestibulo salvam esse rem auguremur? quodcun q; enim judicium de nobis feratis, idem emolumento erit, si blandum; mox facilem gratulabimur Favorem, si modò severius, quantò magis miseri indigemus, tantò amplior Benevolentiae a[…]sa conceditur.

Et vobis nimium molesti, & nobis ingrati essemus, si à capite ad calcem hodiernae causam querelae enarraremus; utcun q; tamen cùm taciturnitas aut stultitiae sit index, aut superbiae, utram q; vitabimus, nè in Scyllam incidamus aut Charibdim. Juvat igitur (Pace vestrâ) totam miseriae seri[…]m breviter percurrere, ut inde quietem & solamen speremus; siquidem aliquod infortunii levamen est aerumnas effutire.

Nobis seriò pensitantibus Philosophiam à Scholis corruptam esse, & quotidie magis horrenda quàm ipsa Africa parturire monstra, illico terreri caepimus, & illam dehinc tractare perhorruimus; ecquis enim sui compos pectori serpentem admovebit, ut vivaciori pungat aculeo? ecquis (perituri instar natatoris) fallaci undâ attolli optabit ut celerius imum petat, ut profundius immergatu[…]?

Aristoteles, uti & caeteri ejusdem facinae, Philosophiam nostram impotenti suae gloriae studio ancillare eoegerunt, & nulla hodie veritas esse creditur, nisi quam illi invenerunt: sic nobis placita obtrudunt, & scientiae avidos adunco servituti hamo inescare solent; sed ingrati ingenuis, si non turpes habentur Tituli quos aliena illis inscribit ignominia; nec laude dignum est, per quorundam ruinas, quasi tot gradus, sublimia ambire.

Non est nostrûm tot s[…]ripta secretis luxuriantia igni tradita hic deplorare, quorum Splendor satis emicuit, dum cremarentur; nec omninò incredibile est scintillas multo licet cinere depressas, aliquando clarissimâ eruptururas face.

Nescit profectò veritas ullas fallendi technas, quae larvata non incedit, sed nuda, ut sine naevis & errore se spectatoribus exhibeat; unica haec sibi constat, & quanquam plurimi ejus nomine utantur, ut tuto n[…]hil cogitantes decipiant, illa tandem fallere prorsus nescia mendaces deteget; qui interim eam officiose insectantur, non solum ipsi statutam attingent metam, sed vestigia post se linquent quae alios pari felicitate ad eundem literaturae apicem ducent.

Nos etiam prosperum nobis sponderemus exitum, si neglectis cujuslibet Philosophastri ambagibus (quod perquàm difficile est) paucorum passus, licet non aequare oculo, tamen concomitari valeremus: miseri adhuc in lumine haeremus, & nisi aliquis quasi à Caelo nobis viam calcandam indigite[…], commune pariter n[…]s manet Fatum, senes erimus Elementarii. Pudet, he[…] pudet […] nos cantilenis nescio quibus allici, quae demulcent, juxtà ac consopiunt, pro comperto habemus plusquàm mille hominum mira consentiendi ignavia periisse; prosit interim, nobis edocta aliorum periculis cura, & s[…] modò daretur optio, nos colluctatione mori quàm desperatione supinâ absorberi maluimus.

Vos ita q; (viri Prudentissimi) vota nostra sollicitè petunt, penes quos est opem ferre; tenuitatis nostrae sat conscii sumus, & ideò remedium quaerimus: lethali nondum (uti sperare est) morbo laboramus, quippe qui malè nos habere probè adhuc sentimus; & ille calamitatem prope videtur evasisse, qui stuporem excussit, & ad se rediit.

Languentes ferè spes nostras steriles q; vos mitiore humanitatis jubare animastis, & in vindemiam canescere jussistis; adeò ut libera jam certe eruditionis paeteat Jan[…]a: nemo imposterum Artibus non Vltra figat, vos enim exorsi estis ubi alii omnes Finem statuerunt & columnam. Veluti etiam enarrabiles sunt vestri quâvis Facultate progressus, ita & Clementia Panegyrim superat & vel inde licet conjicere vos omni numero absolutos, quia tam mites & blandi estis: ii solùm Frontem contrahunt, qui in rugis inscitiam latere vol[…]nt, qui omnes in partes suas trahent, eos q; satis cum imperio cogent assentiri, quibus adversari […]iment.

Ignoscite nobis (viri Spectatissimi) si ineptè efferamus illa, quorum adhuc ignari sumus; certè elaboratum exigit encomium, quicquid sub vestrûm titulo in luc[…]m prodit; & Fama vestra seipsam sola valuit ebuccinare: nobis tamen farre et furfure liceat tantis Nominibus litare, quae cum (uti par est) la[…]dare non possimus, nobis venerari Religio erit.

Libellum vestrum omni ex parte nostro animo us q; congruum quasi nobis solummodò conscriptū fuisse opinemur, & reverà Providentia haud vulgaris erat, quae nos è Cimineriis plusquam tenebris nonnihil eduxit, et in dubiâ luce collocavit, quae Solem mox oriri efficiet, et optatam dabit meridiem ubi nulla ferè umbra, aut saltem brevissima se nobis sociabit.

Nos non sumus ex eorum numero, qui elati nimis, cachinno et sannis solent ea accipere, quae Institutioni suae non quadrant perinde acsi Doctrina illis tam arcto vinculo alligata esset, ut nemo st[…]e […]orum consilio illam adire, ut salutare possit: nempe Hi fast[…]osi sunt Peripatetici, qui in Aristotelis verba jurârunt, qui Ethnico ded[…]re nomi[…], in suum exitium Fideles; Hi sunt qui inani aurâ […]umentes, orbem iis angustum nimis conqueruntur, qui Axiomata satis larga tradunt cuivis rixae apta, idem q; iisdem ferè verbis modò aiunt, modò negant: At q; Hi (Boni viri) strenui audiunt veritatis Patroni! sed nodum quem solvere non possunt, risu disrumpunt, probe enim aliorum laboribus multùm invident, quos in exile corpus mox odio marcescere videre erit.

Vobis nauseam crearemus, si ineptias quibus […]orum Libri scatent, in medium proferremus; quotiescun q; enim magnum aliquod mysterium tractandum venit, id vel dubiè et obscurè absolvunt, vel prorsùs negligunt: Quis ab Aristotele materiam ediscet? quam cantus occultare voluit, nè inseitiam proderet; verùm quia admodùm difficile est arcana haec rimari, an ideò tutum est errare? majori quidem commodo id penitùs latet, quicquid in ulterius damnum explicatur: fortassis multi ingenio pollentes materiam hanc invenire aggressi fuissent, nisi prius inventum putassent.

Nescimus quonam Privilegio Aristoteles Antecessoribus eruditione ceden[…] (utinam & animi simplicitate) se omnem veritatem detexisse iactitet; suas enim habent Litterae vices; Cum ita q; Aristoteles omnium aetates hominum non vixerit, absit utnos (nisi in poenam) vivos cadaveri jungeremus, ut scriptis famâ defunctis, nova inventa collocaremus.

Philosophia autem vestra (viri eruditissimi) non est hisce nugis referta, sed abditissima Naturae secreta clarissime pandit. Parum sanè laudis est vilia feliciter indagâsse, ultrò produnt se lapides quos nemo colligit; illud solummodò vobis dignum, quod alios lass[…]vit; & fumi qui omnium ferè oculos extinxere, vestros reddiderunt acutiores. Philosophia etiā vestra modesta est, & verè docta, quippe quae è Coelo lapsae est, originem S. S. Scripturis debet, ex quibus veritatem tutò discernere licet; nihil siquidem illíc vel suspicatui habere possumus, multò minùs erroris arguere: cùm igitur unusquis q; Sacram paginam volvat, quorsum falsa improbo labore amplectimur, & fugitivam deperimus umbram? cur gradum sistimus? quin materiam cujus q; rei è Bibliis er[…]amus; nam plusquam verisimile est Deum, qui liquidum illud Naturae creavit id optimè proditurum; siquis scriptis hisce incubuerit, brevi sciret a qua materia omne quod vivit, tanquam tot rivuli a mari suam hausit originem, nec non in illam ludente paulisper undâ exoneratur.

Qui pertina citèr negant quosdam esse viros quos Deus selegit, ut intimè mysteria cognoscant, summam paritèr Creatoris curam tollunt, qui nihil nobis utile & necessarium negabit. Qui enim totam universi machinam in humani generis usum fabricatus est, tum in suiipsius gloriam, tum in nostrûm commoda ejus opera intelligi voluit; Quorundam igitur mentes è coelo eluminavit; & cogitationes quid planè divinum meditantes indidit; captus sanè noster adeò humilis est, ut plurima supra vires experiatur; perpetuis torqueri studiis, solitum non concedere oculis somnum, penes nos sunt; sed nisi radii coelestes in mente accendant diem, ipsis nox oritur vigiliis; nisi Deus ferè insperato superveniat auxilio, ipse labor est tantùm operosius otium.

Deus igitur Ter opt. Max. uti d[…]o primâ mundi origine creavit Lumina, quibus omnia conspici ac illustrari possint, ita quorundam animos tanta Luce affudit, ut Solem ipsum, Lunam q; nè dùm occoecati intueantur, ut creaturis Face illa coelesti praesint, et florere eas efficiant: ita Chaos literaturae in gloriosam evasit fabricam, coelum in terras descendit, utrun q; centrum semotâ superficie semet in conspectum dedit, et siquae adhuc majora, a[…]demus dicere ea quosdam non latere.

Verum hanc esse Societatem Vestram cui Deus oracula aperuit, multa sunt qu[…] nos i[…]ducunt, ut credamus: Probabilius quidem est illum Ecclesiae suae potiùs miranda Haec indulsurum quàm Ethnicis qui scintillantem Naturae Facem Soli accendunt; & siquando Lux è Caelo i[…] micet, magis indè coecutiunt; quippe oculi tenebris perpetuò versati, Lumen tam purum minimè sine detrimento ferant: Hand dubiò Deus iisdem quibus su[…] mysteria liberè donavit, alia dabit beneficia paulò inferiora; qui Lege Divinâ peritissimi sunt, convenit etiam ut illi Naturae non sint ignari; qui deni q; in Dominae admit[…]untur consortium, Ancillae ejus eodem pacto fiuut Familiares.

Alia subinde Ratio est quia admodùm pauci estis; vulgus multitudo est, sed rudis, nocet q; illi in altum spiranti propria moles, cum interim unus aut alter mirâ se moveant agilitate, & super[…] evadant ad auras: vilescit p[…]rrò quicquid temerariis omnium manibus tractatur; sagax igitur Natura divitias i[…]timo sinu occultavit, nè sordescerent: ita sua habet & Ar[…] penetralia; illius petendae sunt Gemmae, effodiend[…]m est Aurum, Divinum etiam opus est auxilio ut haec ita & illa investigemus.

Fama Vestra in linguam translata Anglicanam ad nostras man[…] pervenit (editâ simul Praefatione Viri Illustrissimi E. P. Orbis Britanici Soli[…]) in illa scripsistis vos plures modò dignos in Societatem adoptaturos:

Ile hinc procul ite Prophani. Non decet omnes cujuscun q; faerinae hom[…]ciones in tantam Humanitatem involare, aut alios spei melioris eam ante pedes positam conculcare: accerrima interim in nobis exorta est pugna, utpote qui nos tanti favoris immeritos negare non possumus, sed tandem impotentia nobis visa est Vestrae Gratiae succumbere, sic gauvisi sumus, quia victi, & vestrum exoscul[…]mur Laurum.

Caterùm amputato uno Hydrae capite, aliud subinde se attollit, adeò ut Infortunium nostrum damno videatur vir[…]s acquisivisse; ad illud igitur tanquam Virtuti affine contendimus; quod difficultatibus acsi numeroso satellitio constipatur: Nobis a[…]sa defuit ad vos mittendi; ubi terrarum vos quaererent Epistolae non satis constitit, quibus nominatim literas inscribere aequè incertum; siquidem & Nomina, uti & degendi locus quoscun q; nisi vos ipsos latent.

Paulatim, ita q; invasit animos Tristitia, & Queruli, uti accidere solet anxiis, haec verba ejulavimus. Quid proderit nobis manus auxiliatrix quae calamitatem nostram non attingat? Sint Fratres R. G. Viri Sapientissimi, etiam & Benevoli; quid inde hoc solatii, nisi nos beneficiorum compotes simus? id sanè nos magis torquet, quod in deliciis habitum non consequan[…]ur, uti sitim accendit auget q; aquarum scaturigo è longinguo sita; sic novissima faelicitas aerumnas, reddidit acutiores; ille enim qui semel frustra speravit, est bis miser.

Altum subitò exoriri silentium videbatur, & sacra vox [non-Latin script] hunc retulit Responsum. Quam sollicitè ambitis Fraternitatem, tandem Dei gratiâ invenietis; vota vestra non irrita in aerem evanuerunt; haùd dubio qui ejusmodi scintillam primò accendit, eandem in flammam erumpere & potest efficere & vult: pergatis ita q; tanto flagrare discendi studio, & ascendet ad nos licet obtortâ face ardens industria.

Auditis hisce, timorem omnia ferè membra modò occupantem abjecimus, & quasi redivivis spiritus etiam & agiliores rediere; omnia deni q; superato dolore Gratitudinem spirârunt; multum vel ipso lapsu profecimus: sic flores imbre nonnihil depressi, vegetiores evadunt, & eò latiùs expandunt folia, quò compendiosiùs contraxerunt.

Plusquam verisimile est multos auro allectos Societatem vestram optare; student, […]arcescunt ut crescat pecunia, ut arcà impleatur; sed reverà opes & omnia id genus sordent, si eximia Scienti[…] dignita[…] spectetur: istum sanè Metallorum Regem procatur Ignorantia, quae exinde tam profligatae soboli[…] fit mater: Alii porrò ut suppetat iis quod voluptatibus indulgeant, Fraternitatem sollicitabunt: iis cerebrum in ventrem degeneravit, Artes q; proh nefas ad compotaticnes vocant; quis non miretur aliquem tardum ventris onus vix posse post se trahere? Vrbes Gentes q; uno cyatho absorbere? Maluimus autem nos Secreta nescire, quàm ut iis freti in sceler[…] rueremus.

Vobis interim (Viri Doctiss[…]mi) ne mirum videatur nos in[…]er tot calles miserè lassatos ad Mercurios Indices accedere qui terendam praemonstrent viam. Multi profectò scribendi pruritu laborantes Artibus scabiem induxere: Hic ad magnum Elixar contendet, ille ad Panacaeum, uter q; etiam Aenigmaticè scribit ut obscuritate decipiant: Quot homines toto vitae curriculo insudarunt, ut quod Author ipse non intellexit in eo invenirent? quem igitur in exemplum proponere difficile admodum est judicatu; etenim sat liquet illos qui igne Fatuo illusi sunt, alios etiam, ne ipsi ridiculo sint, in eandem provocare sortem: ità multùm juvat infaelices miseriae socios habuisse.

Nè igitur inconsulti habeamur, qui spretis Pseudo-philosophorum promissis, toti veritatem indagamus; terra sterilis esse solet, quae Aurum tegit, nullis luxuriat floribus, qui praetereuntium oculos delectent, & ad latentem ducant Thesaurum; haud aliter qui Naturae secreta callent, taciturni sunt, & tanquam nescii, rarissima audire est verba, scripta fere nulla emittunt quae Discipulos alliciant, imò se potiùs subducunt, ut magis occultentur, alto q; silentio vivi sepeliantur.

Quocircà liquidò constat, neminem, licet plurimùm studiis invigilaverit, posse proprio Marte arcana haec a[…]tingere: qui falsò interpretati sunt veterum Fabulas, novas tantùm excuderunt; qui veri sunt Mystae omnia de industria tam spissis offudêre tenebris, ut quicun q; ea dignoscere aggrediatur, citiùs mentem amittat, quàm instructiorem habeat.

Nos omnia haec animis seriò perpendentes iterùm at q; iterum vos obnixe rogamus nostrûm misereri; vota nostra quoniam grande aliquod sapiunt, fausta sint: Fatemur nos adhuc Iuvenes esse & Tyrones (uti etiam Epistola minùs nervosa indicat) sed animus forte nobis senior inditus; simus tamen teneri, dum sequaces: quodvis facile illi imprimitur, quos nullum adhuc vitiavit sigillum: Sumus etiam Duo quasi unico anim[…] ad idem tamen contendentes; & quid obstet quò minùs Fraternitas vestra Gemellos uno partu edat, utpote quam Deus faecundavit, sit illi imposterum numerosa, modò & legitima proles!

Quod Religionem attinet, profecto nobis longè alia mens est ac iis qui excutiunt Deum; clamitent nihil non à Natura profluxisse, per eandem conservari, & ridiculò Definiant Naturam: quicquid verò est, vel à se fuit, vel ab alio; nihil autem, cùm nondum esse habeat, det sibi originem; unde ab effectu ad causam Philosophando, tandem ad Deum mundi Creatorem ascendemus: quò oculos convertamus, ubi Numen non intueamur?

Monstrat praesentem quaelibet herba Deum. Qui Animalia etiam & mineralia perscrutantur, dum miram utrius q; generationem, fortè & Transmutationem sciant, benè intelligunt Quis sit omnium [non-Latin script] & [non-Latin script]: Deus ita q; qui ipsa est Veritas, inimicum non habet nisi ignorantem.

Quae vos de Papa dixistis, nobis arrident: Religio illa (si Religio dicenda sit) licet per Sectas & Haereses nunc dierum tanquam tot vehicula spargatur, eandem cum illis ruinam expectet. Quem non movent lapidem Iesuitae, ut nos in antiquum Chao[…] confundant: hic audacter Blasphemiam spirat, ille superstitionem colit; si verò tot immania & nefanda scelera hîc impunè ferant, Deus tandem ulciscetur.

Nulla jam (uti speramus) obstacula supersunt, quae nos à Societate vestrâ detineant; magna quidem rogavimus, sed quae vos concedere potestis: nè nobis in crimina cedant Temeritas aut segnities, quae duae sunt cujus q; aevi pestes, iis q; sapientissimi alioquin viri periêre; veniam ita q; date (Fratres Amantissimi) si in vos ruere visi simus, apertis q; brachiis nos amplecti dignamini.

Quod si vobis non vacet rebus tam exiguis adesse, nos satis conscii ferè animum despondebimus, & sucoumbentes Coelo & terrae magis forsan propitiis hosce gemitus erumpentibus ultrò singultibus edemus. Fratres Illustrissimi nos meritò Luce Divinâ indignos judicârunt; quò demùm nos infaelicissimos recipiemus; tenebras modò repudiavimus, nec fas est virginem adeò pulchram, & bene dotatam ambire; necesse est igitur pristin[…]m petere caliginem, quâ pullati incedemus, dehinc noctem deperibimus, quoniam in illa obdormire tuto possumus, & infortunia nullo modo vitanda otio pertransire & silentio. Tu interim O Coelum ad Tui partem accedere, & in nocte nostra stellas fac emicare. Tu etiam O Terra omnium vera mater, suscit[…] Te in aliam q; abeas formam, ut nobis opem feras, sinu tuo cadavera amplectere ut deni q; reviviscant.

Vtcun q; nos meliora nobis polli[…]emur; quippe qui pro certo habemus vos semper vobismet constare, nempe vos non posse nos deserere, nisi sitis perfidi; adeò gratulandum preces nostras desiderio vestro consonas; si tamen nimis duri & crudeles Lumen vestrum occultare statuistis, non illi[…] extincti erimus; Paulatim & tardiùs Lucerna nostra exspirabit: etenim spes nostrae cùm à vobis tanquam medicis longè optimis remedium non habeant, suas advocabunt vires, quibus languentem suffultire Naturam & desperationem possint expellere; nos scilicet propriâ manu ramum prendere conabimur, quem Dii ostendere recusant; studiis igitur indefessi, licet Domum vestram S S. Spiritus invenire non possumus, fortassis tamen in vicinum hortum, si[…] jucundum, fructibus ornatum, ambulachris hinc at q; inde conspicuis incedemus, & Fonte aquâ coelesti seaturiente sitim levabimus.

Et jam plane verendum est, nè ultra limites excreverit Epistola nostra, & si votum forsitan placeat, ne petendi prolixitas nauseam creet; difficile erat nobis gressum sistere tanto stimulo concitatis; utcun q; tamen non est eadem Epistolae & Spei periodus.

Vobis devotissimi Theod. Verax Theoph. Celnatus.

EEBO-TCP A51447 (CC0), transcribed from the 1656 edition (Wing M287). Text: Creative Commons 0 1.0 Universal (EEBO-TCP Phase I); original work in the public domain.